Par
ouestdespentes le
20 Novembre 2003 à 14:13
Cui sententiae illud Mercurii adstipulatur: Magnum, o Asclepi, miraculum est horum dictorum rationem cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae
multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis.
Esse hominem
creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum; sensuum
perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine, naturae
interpretem; stabilis aevi et fluxi temporis interstitium, et (quod
Persae3 dicunt) mundi copulam, immo
hymenaeum, ab angelis, teste Davide4, paulo deminutum. Magna haec
quidem, sed non principalia, idest quae summae admirationis privilegium
sibi iure vendicent. Cur enim non ipsos angelos et beatissimos caeli
choros magis admiremur? Tandem intellexisse mihi sum visus, cur
felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal sit homo, et
quae sit demum illa conditio quam in universi serie sortitus sit, non
brutis modo, sed astris, sed ultramundanis mentibus invidiosam. Res
supra fidem et mira. Quidni? Nam et propterea magnum miraculum et
admirandum profecto animal iure homo et dicitur et existimatur. Sed
quaenam ea sit audite, Patres, et benignis auribus pro vestra
humanitate hanc mihi operam condonate.
Iam summus Pater architectus
Deus hanc quam videmus mundanam domum, divinitatis templum
augustissimum, archanae legibus sapientiae fabrefecerat. Supercaelestem
regionem mentibus decorarat; aethereos globos aeternis animis
vegetarat; excrementarias ac feculentas inferioris mundi partes
omnigena animalium turba complerat. Sed, opere consummato, desiderabat
artifex esse aliquem qui tanti operis rationem perpenderet,
pulchritudinem amaret, magnitudinem admiraretur. Idcirco iam rebus
omnibus (ut Moses5 Timaeusque6 testantur) absolutis, de producendo
homine postremo cogitavit. Verum nec erat in archetypis unde novam
sobolem effingeret, nec in thesauris quod novo filio hereditarium
largiretur, nec in subselliis totius orbis, ubi universi contemplator
iste sederet. Iam plena omnia; omnia summis, mediis, infimisque
ordinibus fuerant distributa. Sed non erat paternae potestatis in
extrema fetura quasi effeta defecisse; non erat sapientiae, consilii
inopia in re necessaria fluctuasse; non erat benefici amoris, ut qui in
aliis esset divinam liberalitatem laudaturus in se illam damnare
cogeretur. Statuit tandem optimus opifex, ut cui dare nihil proprium
poterat commune esset quicquid privatum singulis fuerat. Igitur hominem
accepit indiscretae opus imaginis atque in mundi positum meditullio sic
est alloquutus: «Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum
peculiare tibi dedimus, o Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae munera
tute optaveris, ea, pro voto, pro tua sententia, habeas et possideas.
Definita ceteris natura intra praescriptas a nobis leges coercetur. Tu,
nullis angustiis coercitus, pro tuo arbitrio, in cuius manu te posui,
tibi illam praefinies. Medium te mundi posui, ut circumspiceres inde
commodius quicquid est in mundo. Nec te caelestem neque terrenum, neque
mortalem neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius
honorariusque plastes et fictor, in quam malueris tute formam effingas.
Poteris in inferiora quae sunt bruta degenerare; poteris in superiora
quae sunt divina ex tui animi sententia regenerari
votre commentaire Suivre le flux RSS des articles de cette rubrique Suivre le flux RSS des commentaires de cette rubrique